Clementine_Vulgate(i)
20 { Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:}
21 { ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.}
22 { Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.}
23 { Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.}