Clementine_Vulgate(i)
1 Jesus autem perrexit in montem Oliveti:
2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
3 Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
4 et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7 { Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.}
8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10 { Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?}
11 { Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.}
12 { Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.}
13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
14 { Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.}
15 { Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;}
16 { et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.}
17 { Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.}
18 { Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.}
19 { Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.}
20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
21 { Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.}
22 { Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?}
23 { Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.}
24 { Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.}
25 { Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.}
26 { Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.}
27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
28 { Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:}
29 { et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.}
30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
31 { Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,}
32 { et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.}
33 Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
34 { Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.}
35 { Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.}
36 { Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.}
37 { Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.}
38 { Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.}
39 { Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.}
40 { Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.}
41 { Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.}
42 { Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.}
43 { Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.}
44 { Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.}
45 { Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.}
46 { Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?}
47 { Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.}
48 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
49 { Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.}
50 { Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet.}
51 { Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.}
52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
54 { Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,}
55 { et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.}
56 { Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.}
57 Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
58 { Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.}
59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.