John 9:29-34

Clementine_Vulgate(i) 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. 30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.