Luke 11:39-44

Clementine_Vulgate(i) 39 { Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.} 40 { Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?} 41 { Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.} 42 { Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.} 43 { Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.} 44 { Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.}