Clementine_Vulgate(i)
16 { At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.}
17 { Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.}
18 { Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.}
19 { Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.}
20 { Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.}
21 { Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.}
22 { Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.}
23 { Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.}
24 { Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.}