Luke 14:26-35

Clementine_Vulgate(i) 26 { Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.} 27 { Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.} 28 { Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,} 29 { ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,} 30 { dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?} 31 { Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?} 32 { Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.} 33 { Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.} 34 { Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur?} 35 { Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.}