Clementine_Vulgate(i)
26 { et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.}
27 { Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:}
28 { habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.}
29 { Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.}
30 { At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.}
31 { Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.}