Luke 18:9-14

Clementine_Vulgate(i) 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 { Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.} 11 { Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:} 12 { jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.} 13 { Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.} 14 { Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.}