Clementine_Vulgate(i)
1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
3 { Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.}
4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.