Clementine_Vulgate(i)
2 { Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.}
3 { Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.}
4 { Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.}
5 { Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.}
6 { Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.}
7 { Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.}
8 { Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.}