Clementine_Vulgate(i)
7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8 { Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.}
9 { Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.}
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.