Mark 7:10-23

Clementine_Vulgate(i) 10 { Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.} 11 { Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:} 12 { et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,} 13 { rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.} 14 { Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.} 15 { Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.} 16 { Si quis habet aures audiendi, audiat.} 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18 { Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:} 19 { quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?} 20 { Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.} 21 { Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,} 22 { furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.} 23 { Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.}