Matthew 18:1-21:46

Clementine_Vulgate(i) 1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? 2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 3 { et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.} 4 { Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.} 5 { Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:} 6 { qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.} 7 { Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.} 8 { Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.} 9 { Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.} 10 { Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.} 11 { Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.} 12 { Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?} 13 { Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.} 14 { Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.} 15 { Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.} 16 { Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.} 17 { Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.} 18 { Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.} 19 { Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.} 20 { Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.} 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22 { Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.} 23 { Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.} 24 { Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.} 25 { Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.} 26 { Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 27 { Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.} 28 { Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.} 29 { Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 30 { Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.} 31 { Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.} 32 { Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:} 33 { nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?} 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 { Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.} 19 1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4 { Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:} 5 { Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.} 6 { Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 { Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.} 9 { Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.} 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 { Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.} 12 { Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.} 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14 { Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.} 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? 17 { Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.} 18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; 19 { honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.} 20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? 21 { Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.} 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23 { Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.} 24 { Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.} 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26 { Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.} 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 { Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.} 29 { Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.} 30 { Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.} 20 1 { Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.} 2 { Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.} 3 { Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,} 4 { et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.} 5 { Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.} 6 { Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?} 7 { Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.} 8 { Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.} 9 { Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.} 10 { Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.} 11 { Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,} 12 { dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.} 13 { At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?} 14 { Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.} 15 { Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?} 16 { Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.} 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: 18 { Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,} 19 { et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.} 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. 23 { Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.} 24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. 25 { Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.} 26 { Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:} 27 { et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.} 28 { Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.} 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, 30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 32 { Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?} 33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. 21 1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3 { et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.} 4 { Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:} 5 { [Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.]} 6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? 11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. 12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 13 { et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.} 14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, 16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. 18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 { Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.} 20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? 21 { Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.} 22 { Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.} 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? 24 { Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.} 25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: 26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. 27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. 28 { Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.} 29 { Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.} 30 { Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:} 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. 32 { Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.} 33 { Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.} 34 { Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.} 35 { Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.} 36 { Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.} 37 { Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.} 38 { Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.} 39 { Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.} 40 { Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?} 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] 43 { Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.} 44 { Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.} 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.