Clementine_Vulgate(i)
24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
26 Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,
27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus:
28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.
29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.
30 Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias:
31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.
32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.