Philippians 4:10-14

Clementine_Vulgate(i) 10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. 11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13 Omnia possum in eo qui me confortat. 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.