Clementine_Vulgate(i)
11 [Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;
12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ!]