Proverbs 6:29-33

Clementine_Vulgate(i) 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: