Clementine_Vulgate(i)
17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.
19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.
20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii:
21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.]