Psalms 106:16-21

Clementine_Vulgate(i) 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.