Psalms 49:8-15

Clementine_Vulgate(i) 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: 10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 11 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. 12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. 13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? 14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.