Clementine_Vulgate(i)
6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
7 [Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]
9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.