1 Chronicles 24:13-26

Vulgate(i) 13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal 14 quintadecima Belga sextadecima Emmer 15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses 16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel 17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul 18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau 19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel 20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia 21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias 22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath 23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir 25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno