1 Corinthians 12:7-13

Vulgate(i) 7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus