Vulgate(i)
 13  si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
 14  si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
 15  invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
 16  nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
 17  quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
 18  ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
 19  si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
 20  nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
 21  quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
 22  et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
 23  unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
 24  deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
 25  oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
 26  novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
 27  omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
 28  cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
 29  alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
 30  ut quid et nos periclitamur omni hora
 31  cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
 32  si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
 33  nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
 34  evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
 35  sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
 36  insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
 37  et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
 38  Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
 39  non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
 40  et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
 41  alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
 42  sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
 43  seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
 44  seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
 45  factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
 46  sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
 47  primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
 48  qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
 49  igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
 50  hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
 51  ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
 52  in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
 53  oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
 54  cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
 55  ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
 56  stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
 57  Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum