1 Samuel 3:4-10

Vulgate(i) 4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego 5 et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit 6 et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi 7 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini 8 et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli 9 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 10 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus