2 Chronicles 22:3-4

Vulgate(i) 3 sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret 4 fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius