2 Samuel 15:7-9

Vulgate(i) 7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron 8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino 9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron