2 Timothy 2:22-26

Vulgate(i) 22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem