Acts 23:6-8

Vulgate(i) 6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor 7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo 8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur