Acts 26:13-19

Vulgate(i) 13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me 19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis