Acts 28:17-20

Vulgate(i) 17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum 18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me 19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare 20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum