Acts 4:14-16

Vulgate(i) 14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere 15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem 16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare