Colossians 3:3-5

Vulgate(i) 3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus