Deuteronomy 11:2-7

Vulgate(i) 2 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium 3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius 4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem 5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum 6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis 7 oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit