Exodus 24:6-11

Vulgate(i) 6 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare 7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes 8 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his 9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel 10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est 11 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt