Exodus 7:1-15

Vulgate(i) 1 dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus 2 tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua 3 sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti 4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima 5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum 6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt 7 erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem 8 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron 9 cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum 10 ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum 11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter 12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum 13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum 15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua