Vulgate(i)
21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29 cui pater servam Balam dederat
30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere