Genesis 30:5-24

Vulgate(i) 5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium 6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan 7 rursumque Bala concipiens peperit alterum 8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim 9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit 10 qua post conceptum edente filium 11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad 12 peperit quoque Zelpha alterum 13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser 14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui 15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui 16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa 17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum 18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar 19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium 20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon 21 post quem peperit filiam nomine Dinam 22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius 23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum 24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum