Genesis 36:1-19

Vulgate(i) 1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei 3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth 4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel 5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan 6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob 7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum 8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom 9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir 10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius 11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez 12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau 13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau 14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core 15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez 16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae 17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau 18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau 19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom