Genesis 7:17-20

Vulgate(i) 17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat