Hebrews 5:12-14

Vulgate(i) 12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo 13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est 14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali