Isaiah 28:24-29

Vulgate(i) 24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam 25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis 26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud 27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo 28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum 29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam