Vulgate(i)
18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae
19 civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta
20 levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
21 quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem
22 quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae