Jeremiah 41:11-16

Vulgate(i) 11 audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae 12 et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon 13 cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt 14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree 15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon 16 tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon