Job 11:13-17

Vulgate(i) 13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas 14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia 15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis 16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis 17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer