Job 28:24-27

Vulgate(i) 24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit 25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit