Job 32:15-20

Vulgate(i) 15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia 16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam 18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit 20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo