John 13:26-30

Vulgate(i) 26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis 27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius 28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret 30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox