John 7:40-43

Vulgate(i) 40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta 41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus 43 dissensio itaque facta est in turba propter eum