Leviticus 4:5-7

Vulgate(i) 5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii 6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii 7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi